{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 5.54-73","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 5.54-73","ref":"5.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.54.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"sed quod petamus ab eo, ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit, «Sancli estote, quoniam ego sanctus sum » (Levit. xix, i); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse cœpimus perseveremus. Et paulo post do hac ipsa re adhuc disputans, et docens nos perseverantiam petere a Domino; quod nullo modo recte ac veraciter facerel, nisi ejus donum et hoc esset: Hœc, inquit, sanctificatio ut in nobis permaneat oramus: et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur nou delinquere, ne quid ei deterius fiut (Joan. v, 14): hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus et noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio quœ de Dei gratia sumitur, ipsius protectione aervetur. In sanctificatione igitur perseverantiam, hoc cst, ut in sanctificatione perseveremus, nos ab eo petere iste doctor intelligit, cum sanctificati dicimus, Sanctificetur nomen tuum. Quid est enim aliud petere quod accepimus, nisi ut id quoque nobis præstetur I, ne habere desinamus? Sicut ergo sanctus, cum Deum rogat ut sanctus sit, id utique rogat ut sanctus esse permaneat: ita utique et castus, cum rogat ut castus sit; continens, ut continens sit; justus, ut justus; pius, ut pius; et cætera, quæ contra Pelagianos dona Dei esse defendimus: hoc sine dubio petunt, ut in eis perseverent bonis, quæ se accepisse noverunt. Quod si accipiunt, profecto et ipsam perseverantiam magnum Dei donum, quo cætera dona ejus conservantur, accipiunt. Quid? cum dicimus, Veniat regnum tuum; num aliud poscimus, nisi ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hic, qui jam sancti sunt, quid orant, nisi ut in ea sanctitate qure illis data est perseverent?","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 5.40-53","label":"5.40 to 5.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.40"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 5.74-87","label":"5.74 to 5.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.74"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}