{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 5.74-87","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 5.74-87","ref":"5.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.74.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Neque enim aliter eis veniet regnum Dei, quod non aliis, sed his qui perseverant usque in finem, certum est esse venturum. CAPUT Ill. — 6. Tertia petitio est, Fiat voluntas tua in cælo et in terra; vel, quod in plerisque codicibus legitur, magisque ab orantibus frequentatur, sicut in cælo et in terra: quod plerique intelligunt, Sicut sancti Angeli I (a), et nos faciamus voluntatem tuam. Vult autem ille doctor et martyr, coelum et terram intelligi spiritum et carnem, et hoc nos orare, ut voluntatem Dei re utraque concordante faciamus. Vidit in his verbis et alterum sensum sanissimae fidei congruentem, de quo jam supra locuti sumus: ut scilicet pro infidelibus qui sunt adhuc terra, terrenum tantum hominem prima nativitate portantes, orare intelligantur fideles, qui cælesti homine induti, non immerito caeli nomine nuncupantur. Ubi evidenter ostendit, et initium fidei esse donum Dei, quando non tantum pro fidelibus ut augeatur in eis vel persevere! fides, verum etiam pro infidelibus ut habere incipiant eam quam penitus non habebant, et contra quam corda insuper inimica gestabant, sancta orat Ecclesia. V crum nunc non de initio fidei, de quo in superiore libro multa jam diximus; sed de illa quae habenda est usque in finem perseverantia disputamus, quam petunt utique etiam sancti qui faciunt voluntatem Dei, dicentes in Oratione, Fiat voluntas tua. Cum enin jam facta sit in eis, cur ut Gat adhuc petunt, nisi ut perseverent in eo quod esse caeperunt? Quamvis hic dici possit, non petere sanctos, ut voluntas Dei fiat in coelo; sed ut fiat in terra sicut in cælo: ut terra scilicet imitetur coelum, id est, ut homo angelum, vel infidelis fidelem: ac per hoc id sanctus poscere, ut sit quod nondum est, non ut perseveret quod est.","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 5.54-73","label":"5.54 to 5.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.54"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 5.88-104","label":"5.88 to 5.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.88"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}