{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 57.102-120","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 57.102-120","ref":"57.102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.102.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Ista igitur Sua dona quibuscumque Deus do nat, procul dubio se donaturum esse praescivit, et iit sua præscientia praeparavit. Quos ergo prædestinavit, Ipsos et vocavit (Rom. VIII, 30) vocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est, Sine pœnitentia sunt dona et vocatio Dei (Id. XI, 29). Namque in sua quae falli mutarique non potest prxscientia, opera sua futura disponere, id omnino, nac aliud quidquam est praedestinare. Sicut autem ille qucm castum futurum esse praescivit, quamvis id inCertum habeat, agit ut castus sit: ita ille quem castum futurum prædestinavit, quamvis id incertum habeat, non idco non agit ut castus sit, quoniam Dei dono se audit futurum esse quod erit 1; imo ctiain gaudet ejus charitas; nec inflatur (I Cor. XIII, 4), tanquam id non acceperit. Non solum ergo prædicatione praedestinationis ab hoc opere non impeditur, verum et ad hoc adjuvatur, ut cum gloriatur, in Domino glorietur (I Id. 3i). Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc de pietate, boc de charitate, de perseverantia, et, ne pergam per singula, hoc de omni obedientia qua obeditur Deo, veracissime dici potest. Sed ii qui solum initium fidei et usque in finem perseverantiam sic in nostra constituunt potestate, ut Dei dona esse non putent, neque ad haec habenda atque retinenda Deum operari nostras cogitationes et voluntates, caetera vero ipsum dare concedunt, cum ab illo impetrantur credentis fide 1; cur ad ipsa caetera exhortationem, COrumque cæterorum prædicationem definitione praedestinationis non metuunt impediri? An forte nec ipsa dicunt praedestinata? Ergo nec dantur a Deo, aut ea se daturum esse nescivit. Quod si et dantur, et ea se daturum esse præscivit; profecto prædestinavit. Sicut ergo ipsi quoque hortantur ad castitatem, charitatem, pietatem, et cætera quæ Dei dona esse confitentur, eaque ab illo esse præcognita, ac per hoc prædestinata negare non possunt;","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.82-101","label":"57.82 to 57.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.82"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.121-140","label":"57.121 to 57.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.121"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}