{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 57.121-140","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 57.121-140","ref":"57.121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.121.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"nec dicunt exhortationes suas impediri prædicatione prædestinationis Dei, hoc est, predicatione de his donis ejus futuris præscientiae Dei: sic videant nec ad fidem nec ad perseverantiam impediri exhortationes suas, si et ipsa, quod verum est, esse Dei dona, eaque praecognita, id est, ad donandum praedestinata esse dicantur; sed impediri potius atque subverti hac praedestinationis praedicatione illum tantummodo perniciosissimum errorem, quo dicitur, gratiam Dei secundum merita nostra dari; ut qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur. Quod ut apertius propter tardiusculos explicemus, remorationem meam ferant, quibus ingenio praevolare8 donatum est. Dicit apostolus Jacobus, Si quis vestrum indiget sapientia, poslulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Scriptum est et in Proverbiis Salomonis, Quoniam Dominus dat sapientiam (Prov. n, 6). Et de continentia legitur in libro Sapientiæ, cujus auctoritate usi sunt magni et docti viri, qui longe ante nos eloquia divina tractarunt: ibt ergo legitur, Cum scirem quia nemo esse potest continens, nisi Densdel; et hoc ipsum erat sapientiæ, sCire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Haec ergo Dei dona sunt, id est, ut de aliis taceam, sapientia et continentia. Acquiescunt et isti: neque enim Pelagiani sunt, ut adversus istam perspicuam veritatem dura et hæretica perversitate contendant. « Sed hæc, » inquiunt, « ut a Deo dentur nobis, fides impetrat, quæ incipit a nobis: » quam fidem et incipere habere, et in ea usque in finem permanere, tanquam id non a Domino accipiamus, nostrum esse contendunt. Hic procul dubio contradicitur Apostolo dicenti, Quid enim habes quod non accepisti ( I Cor. IV, 7 )? Contradicitur et martyri Cypriano dicenti, « In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit » (Ad Quirinum, lib. S, cap. 4). Cum haec, et alia multa quae piget repetere, dixerimus;","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.102-120","label":"57.102 to 57.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.102"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.141-155","label":"57.141 to 57.155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.141"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}