{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 57.141-155","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 57.141-155","ref":"57.141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.141.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"atque ostenderimus, et initium fidei, et usque in finem persevcrantiam, Dei dona esse; nee ulla sua futura I dona, et quoe danda essent, et quibus danda essent, Dcum non præscire potuisse; ac per hoc prædestinatos ab illo esse, quos liberat ct coronat: respondendum putant, « praedestinationis dcfinilionem utilitati praedicationis adversam, eo quod hac audita, nemo possit correptionis stimulis excitari. » Haec dicentes nolunt « hominibus prædicari dona Dei esse, ut veniatur ad Odem, et permaneatur in fide, ne plus desperatio quam exhortatio (a) videatur afferri, dum cogitant qui audiunt, incerturn esse humanae ignorantiae cui largiatur Deus, cui non largiatur hæc dona. » Cur ergo et ipsi nobiscum praedicant, dona Dei esse sapientiam et continentiam? Quod si hæc cum Dei dona esse prædicantur, nun impeditur hortatio qua homines hortamur esse sapientes et continentes; quæ tandem causa est ut existiment impediri exhortationem, qua exhortamur homines venire ad fidem, et in ea permanere usque in finem, si et haec dona Dei esse dicantur, quod Scripturis ejus testibus comprobatur? Eccc,ul de continentia taceamus, et de sola in hoc loco sapientia disputemus; nempe supra memoratus apostolus Jacobus dicit, Quas desursum est sapientia, primumquidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bo. nis2,, inæstimabilis, sine simulatione (Jacobi III, 17). Cernitisne, obsecro, a Patre luminum sapientia quam multis et magnis bonis referta ' descendat? Omne quippe datum optimum, sicut idem dicit, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (ld. l, 17), Cur ergo, ut omittam cætera, corripimus impudicos et contentiosos, quibus tamen prædicamus donum Dei esse sapientiam, pudicam, atque pacificam; nec timemus ne permoti divinæ voluntatis incerto, plus in hac praedicatione desperationis qnam exhortationis inveniant; nec correptionis slimulis adversus se ipsos, sed potius adversus nos excitentur, quia eos corripimus hæc non habentes, quæ ipsi dicimus non humana voluntate proferri, sed divina largitate donari?","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.121-140","label":"57.121 to 57.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.121"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.156-167","label":"57.156 to 57.167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.156"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}