{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 57.227-238","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 57.227-238","ref":"57.227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.227.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"multis vero id esse donatum, ut Dco per homines credant. Quolibet tamen modo dicatur homini verbum Dei, procul dubio, quo sic audiat I ut illi obediat, donum Dei est. Unde supra dicti tractatores excellentissimi divinorum eloquiorum, et gratiam Dci veram, sicut praedicanda est, prædicarunt, id est, quam nulla merita humana præcedunt; et ad facienda divina praecepta instanter hortati sunt, ut qui haberent donum obedientiae, quibus jussis obediendum esset, audirent. Si enim gratiam merita ulla nostra præcedunt, profecto aut facti alicujus, aut dicti, aut cogitationis est meritum, ubi et ipsa intelligitur voluntas bona: sed brevissime complexus est omnium genera meritorum, qui dicit, « In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. I Qui vero ait, « Non est in nostra potestate cor nostrum, et nostræ cogitationes, I nec ipsa facta eI dicta praeteriit: non enim est ullum factum dictumv) hominis, quod non ex corde et cogitatione procedat, Quid autem amplius de bac re agere Cyprianus martyr gloriosissimus et doctor lucidissimus potuit, quam ubi nos in oratione dominica etiam pro inimicis fidei christianae orare oportere commonuit? ubi de initio fidei, quod etiam hoc donum Dei sit, quid sentiret ostendit: et pro perseverantia usque in finem, quia et ipsam nonnisi Deus eis qui perseveraverint donat, Ecclesiam Christi quotidie orare monstravit. Beatus quoque Ambrosius cum exponeret quod ait Lucas evangelisla, Visum eat et mihi (Luc. I, 3): « Potest, I inquit, « non soli visum esse, quod sibi visum esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est, sed sicut placuit ei qui in me loquitur Christus, qui ut id quod bonum est, nobis quoque videri bonum possit, operatur: quem enim miseratur, et vocat. Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse vo. luerit christianus, respondere, Visum eat et mihi.","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.210-226","label":"57.210 to 57.226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.210"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.239-261","label":"57.239 to 57.261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.239"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}