{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 57.26-42","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 57.26-42","ref":"57.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Aures ergo audiendi, ipsum est donum obediendi, ut qui id haberent, venirent ad eum, ad quem nemo venit, nisi fuerit ei datum a Patre ipsius. Exhortamur ergo atque praedicamus: sed qui habent aures audiendi, obedienter nos audiunt: qui vcro eas non habent, fit in eis quod scriptum est, ut audientes non audiant (Matth. XIII, 13); andientes videlicet corporis sensu, non audiant cordis assensu. Cur autem illi habeant aures audiendi, illi non habeant, hoc est, car illis datum sit a Patre ut veniant ad Filium, illis autem non sit datum, quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus consiliarius fuit (Rom. XI, 34)? aut tu quis es, o homo, qui respondeas Deo (Id. IX, 20)? Numquid ideo negandum est quod apertum est, quia comprehendi non potest quod occultum est? numquid, inquam, propterea dicturi sumus quod ita esse perspicimus, non ita esse, quoniam cur ita sit non possumus invenire? CAPUT XV. — 38. Sed aiunt, ut scribitis, « Neminem posse correptionis stimulis excitari, si dicatur in conventu Ecclesiae audientibus multis: Ita se babet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de infidelitate accepta obediendi voluntate veneritis ad fidem, vel accepta perseverantia maneatis in fide; caeteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adjutorium gratiae miserantis crexit. Verumtamen si qui estis necdum vocati, quos gratia sua prædestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua velitis et sitis electi: et si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis. » Ista cum dicuntur, ita nos a confitenda vera Dei gratia, id est, quae non secundum merita nostra datur, et a confitenda secundum eam praedestinatione sanctorum deterrere non debent; sicut non deterremur a confitenda praescientia Dei, si quis de illa populo sic loquatur, ut dicat: « Sive nunc recte vivatis, sive non recte, tales eritis postea, quales vos Deus futuros esse praescivit, vel boni si bonos, vel mali si malos.","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.1-25","label":"57.1 to 57.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.1"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.43-58","label":"57.43 to 57.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.43"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}