{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 58","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Quamvis ergo ita se habeat de prædestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex infidelitate, accepta voluntate obediendi, convertantur ad fidem, vel perseverent in fide; cateri vero qui in peccatorum damnabitium delectatione rcmorantur, si et ipsi prædestinati sunt, ideo nondum surrexerunt, quia nondum eos adjutorium gratiæ miserantis erexit: si qui enim non dum sunt vocati, quos gratia sua prædestinavit eligendos, accipient eamdem gratiam, qua electi esse velint et sint; si qui autem obediunt, sed in regnum ejus et gloriam prædestinati non sunt, temporales sunt, nee usque in finem in eadem obedientia permanebunt: quamvis ergo haec vera sint, non tamen isto modo dicenda sunt audientibus multis, ut sermo ad ipsos eliam cotivertatur, cisquc dicantur illa istorum verba, quai vestris litteris indidistis, et quæ superius interposui: « Ita se habet de prædestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de infidelitate, atcepta obediendi volontate, veneritis ad fidem. i Quid opus est dici, alii ex vobis? » Si enim Ecclesiæ Dei loquimur, si credentibus loquimur, cur alios eorum ad fidem venisse dicentes, cæteris fact re vidcamur injuriam; cum possimus congruentius dicere: Ita se habet de praedestinatione delinita sententia vdluntatis Dei, ut ex infidelitate veneritis ad fidem at!cepta voluntate obediendi, et accepta perseverantia permaneatis in fide?","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 57.337-345","label":"57.337 to 57.345","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.337"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 59","label":"Admomtio Pp. Benedictinorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/59"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}