{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Essentia Divinitatis [Incertus] 2.31-45","citation":"Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus] 2.31-45","ref":"2.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Essentia Divinitatis [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"sicut Judæi et cæteri infideles plerique opinati sunt, quod ita credere impium est. Deus autem, ut saepe dictum, spiritus est, non caro: sapicntia est, non corpus. Ad imaginem quippe suam Deus hominem fecit, non in corpore, sed in anima; non in corpore, sed in sensu; non in exteriore homine, sed in ratione. Animaque hominis, ut dictum eSI, ideo ad imaginem Dei facta esse perhibetur, quia spiritualis creatura est invisibilis et incorporea atque immortalis: non de substantia Dei originem trahens, sicut Manichæi et Priscillianistæ haeretici false opinati sunt; sed ex nihilo a Deo creata. Quæ initium habet, finem vero babere nescit. Quæ humana anima, ob hoc quod a Deo rationalis, quod intellectualis facta est, imago Dci esse dicitnr. Inest enim illi per naturam rationalis sensus, per quem intelligit, sapit, atque inter bonum malumque discernit. Inest illi memoria, per quam transacta recordatur: inest voluntas per quam quas vult eligit: inest sensus, per quem et sentit: inest ratio, per quam et occulta et invisibilia contemplatur, per quam Deam creatorem suum in telligit, per qnam vera a falsis discernit, per quam invisibilia et Deum oculis cordis contemplatur sen speculatur '. In his omnibus anima hominis ad imaginem Dei facta esse narratur: hæc omnia communia habet cnm angelis, corpus vero cum animalibus brutis quæ intellectu carent. Hujus animæ origo occulta est, et soli Deo cognita. Ipsa quoque anima hominis pro eo quod spiritualis creatura est, in sacra Scriptura aliquando spiritus dicitur, aliquando vero natura 2, aliquando etiam vita, nonnunquam vero cor esse di • citur: et cnm sit una in natura sua, propter varios effectus diversa vocabula sortita est. Similitudo vero Dei in nomine refertur ad opus justitiæ, dicente Domino in Lege, Sancti estote, quia ego sanctus MMM Deus vester (Levit.","prev":{"citation":"De Essentia Divinitatis [Incertus] 2.22-30","label":"2.22 to 2.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.22"},"next":{"citation":"De Essentia Divinitatis [Incertus] 2.46-57","label":"2.46 to 2.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.46"},"credit":{"text":"Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp734/tmp734/tmp734.tmp734.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}