{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide Rerum Quae Non Videntur 7.36-53","citation":"Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur 7.36-53","ref":"7.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide Rerum Quae Non Videntur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041a"},"verse":false,"words":290,"text":"II, 11). Quod ait ille, Ad te omnes gentes venient; hoc ait iste, Adorabunt eum nnusquisque de loco suo. Ergo venient ad eum non recedentes de loco SilO, quia credentes in cum invenient eum in corde suo. Non vidistis quod predictum et impletum cst de ascensione Christi, Exaltare super cælos, Deus: scd videtis quod continuo sequitur, Et super omnem terram gloria tun (Psal. CVII, 6). Illa de Christo jam facta atque transacta oMnia non vidistis; sed ista præsentia in ejus Ecclesia videre vos non negatis. Utraque vobis prædicta monstramus: utraque autem vobis impleta propterea demon • strare videnda non possumus, quia revocare in conspectum praeterita non valemus. CAPUT V. — 8. Præsentium exhibitio astruit fidem præteritorum et futurorum. Sed qucmadmodum voluntates amicorum quæ non videntur, creduntur per indicia quæ videntur; sic Ecclesia auqæ nunc videtur, omnium quæ non videntur, sed in eis litteris ubi et ipsa est prædicta monstrantur, et index cst præteritorum, et prænuntia futurorum. Quia et præterita quæ jam non possunt videri, et præsentia quæ nec possunt videri omnia 1, cum prænuntiarentur, nihil horum poterat tunc videri. Cum ergo fieri prædicta cæperunt, ex illis qure facta sunt usque ad ista quae flunt, de Christo et Ecclesia quæ prædicta sunt ordinata serie cucurrerunt: ad quam seriem pertinent de die judicii, de resurrectione mortuorum, deimpiorum æterna damnatione cum diabolo, ct de piorum aeterna remuneratione cum Christo, quæ similiter procdicta ventura sunt. Cur ergo res primas et novissimas quas non videmus non credamus, cum testes utrarumque res medias quas videmus habeamus, atque in propheticis libris et primas ct medias et novissimas vel audiamus prænuntiatas antequam flerent, vel legnmus? Nisi forte arbitrantur homines infideles a Christianis illa esse conscripta, ut ista quæ jam crcdebant majus haberent pondus auctoritatis, si antcquam venirent, putarentur esse promissa.","prev":{"citation":"De Fide Rerum Quae Non Videntur 7.17-35","label":"7.17 to 7.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.17"},"next":{"citation":"De Fide Rerum Quae Non Videntur 7.54-74","label":"7.54 to 7.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.54"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041a/stoa0040.stoa041a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}