{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 11","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"CAPUT XI. — Mala cur esse sinal Deus. Malum nihil aliud nisi privatio boni. In qua ctiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora snt dum comparantur malis. Neque enin Deus omnipotens, quod etiam infideles fatentur, rerum cui summa potestas (Virgil., Æneid. lib. 10, y. 100), cum summe bonus sit, ullo modo sine. ret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adco esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de male 3. Quid est antem aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni? Nam sicut corporibus animalium nihil est aliud morbis et vulueribus affici, quam sanitatc privari (neque enim id agilur, cum adhibetur. curatio, ut mala ista quæ inerant, id est, morbi ac vulnera recedant hinc, et alibi sint; sed utique ut non sint. Non enim ulla substantia, sed carnalis substantiæ vitium est vulnus aut morbus: cum caro sil ipsa substantia, profecto aliquod bonum 4 cui accidunt ista mala, id est privationes ejus boni quod dicitur sanitas); ita et animorum quæcumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum: quae cum sa. nantur, non aliquo transferuntur; sed ea quæ ibi erant, nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/10"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/12"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}