{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 13","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"CAPUT XIII. — Nullum malum, nisi quod et bonum sit. Ac per hoc nullum est quod dicitur malum, si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens, integrum bonum est; cui verum inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est, nee malum unquam potest esse ullum, ubi bonum est nullum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici vidcatur, cum vitiosa natura mala esse natura dicitur, nisi malum esse quod bonum est: nec malum esse, nisi quod bonum est; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae mala est, natura non esset. Non igitur potest esse malum, nisi aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis hujus velut inevitabiliter nos compellit hoc dicere. Et cavendum est, ne incidamus in illam propheticam sententiam, ubi legilur: Vas iit. qui dicunt quod bonum eat malum, et quod malum est bonum; qui dicunt tenebras lucem, et lucem tenebras; qai dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai. v, 20). Et tamen Dominus ait: Malus homo de malo thesauro cordis aui profert mala (Matth. XII, 35). Q6id est autem malus homo, nisi mala natura; quia homo n.itura est? Porro si homo aliquod bonum est, quia natura est, quid est malus homo, nisi malum bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia homo est, nec ideo bonum quia iniquus est; sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Quisquis ergo dicit, Malum est hominem esse; aut, Bonum est iniquum esse: ipse incidit in propheticam illam sententiam, Væ iia qui dicunt quod bonum eat malum, et quod malum est bonum. Opus enim Dei cuIpat, quod est homo: et vitium hominis laudat, quod est iniquitas. Omnis itaque natura, etiamsi vitiosa est, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/12"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/14"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}