{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 35","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"CAPUT XXXV. — Christus Deus simul et homo. Contra errorem qui Leporii, et postea Nestorianorum fuit. Proinde Christus Jesus Dei Filius, est et Deus et homo 4. Deus ante omnia sæcula, homo in nostro sæculo. Deus, quia Dei Verbum; Deus enim erat Verbum (Joan. I, 1): homo autem, quia in unitatem' personae accessit Verbo anima rationalis et caro. Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater unum sunt (Joan. x, 50): in quantum autem homo est, Pater major est illo (Id. xiv, 28). Cum enim esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, ut esset etiam plenus gratia, factus est ct hominis filiuS: idemque ipse utrumque ex utroque unus Christus. Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, quod natura erat, id est, esse æqualia Deo. Exinanivit autem Me, accipiens formam servi (Philipp. II, 6 et 7), non amillens vel minuens formam Dei. Ac per hoc et minor est factus, ct mansit æqualis, utrumque unus, sicut dictum est: sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem: propter Verbum æqualis Patri, propter hominem niinor. Unus Dei Filius, idemque hominis filius; unus hominis filius, idemque Dei Filius: non duo filii Dei Deus et homo, sed unus Dei Filius; Deus sinc initio, homo a cer to initio,.Dominus noster Jesus Christus.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/34"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/36"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}