{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 41","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"CAPUT XLI. — 13. Christus sine peccato, sed peccatum factus. Nulla igitur voluptatc carnalis concupiscentiae seminatus sive conceptus, et ideo nullum peccatum originaliter trahens; Dei quoque gratia Verbo Patris unigenito, non gratia Filio, sed natura, In unitate personæ I modo mirabili ct ineffabili adjunctus atque concretus, et ideo nullum peccatum et ipse committens; tamen propter similitudinem carnis peccati in qua venerat (Rom. VIII, 3), dictus est et ipse peccatum, sacrificandus ad diluenda peccata. In vetere quippe lege peccata vocabantur sacrificia pro peccatis (Osec iv, 8): quod vere iste factus est cujus umbræ erant illa. Hinc Apostolus cum dixisset, Obsecramus pro Christo reconciliari Deo; continuo subjunxit atque ait: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. v, 20, 21). Non ait, ut in quibusdam mendosis codicibus legititr, Is qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit; tanquam pro nobis Christus ipse peccaverit: sed ait, Eum qui non noverat peccatum, id est Christum, pro nobis peccatum fccit Deus, cui reconciliandi sumus, hoc est, sacrilicium pro peccatis, per quod reconciliari valeremus. Ipse ergo peccatum, ut nos justitia; nec nostra, sed Dei; nee in nobis, sed in ipso: sicut ipse peccatum, non suum, sed nostrum; nec in se, sed in nobis constitutum, similitudine carnis peccati, in qua crucifixus est, demoristravit: ut quoniam peccatum ei non inerat, ita quodam modo peccato moreretur, dum moritur carni 2 in qua erat similitudo peccati; et cum secundum vetustatem peccati nunquam ipse vixisset, nostram ex morte veteri, qua in peccato mortui fueramus, reviviscentem vitam novam 3sua resurrectione signaret.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/40"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 42-43","label":"42 to 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/42"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}