{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 49","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/49.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"CAPUT XLIX. — Baptismo Joannis non fiebat regeneratio. Christus cur baptizari a Joanne voluit. Non enim renaiscebantur, qui baptismate Joannis baptizabantur (Matth. 111, 43), a quo et ipse baptizatus est: sed quodam præcursorio illius ministerio qui dicebat, Parate viam Domino (Luc. 111, 4), huic uni in quo solo renasci poterant parabantur. Hujus enim baptismus est non in aqua tantum, sicut fuit Joannis, verum eliam in Spiritu sancto (Marc. i, 8); ut de illo Spiritu regeneretur quisquis in Christum credit, de quo Christus gencratus I regeneratione non eguit. Unde vox illa Patris quæ super baptizatum facta esttEgo hodie genui te2 (Psal. II, 7; Hebr. v, 5); non unum illum temporis diem quo baptizatus est, sed immutabilis æternitatis ostendit, ut illum hominem ad Unigeniti personam pertinere monstraret. Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur, nec initio crastini terminatur, semper hodicrnusest. In aqua ergo baptizari voluit a Joanne, non ut ejus iniquitas ulla dilueretur, sed ut magna commendaretur humilitas. Ita quippc nihil in eo baptismus quod ablueret, sicut mors nihilquod puniret, invenit; ut diabolus veritate justitiæ, non violentia potestatis oppressus et victus, quoniam ipsum sine ullo peccati merito iniquissime occiderat, per ipsum justissime amitteret quos peccati mcrito detinebat. Utrumque igitur ab illo, id est, et baptismus et mors, certæ, dispensationis causa, non miseranda necessitate, sed miserante potins voluntate susceptum est; ut unus peccatum tolleret mundi, sicut unus pcecatum misit in munduin, hoc est, in universum genus humanum.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/48"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/50"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}