{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 52.21-32","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 52.21-32","ref":"52.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/52.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/52.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/52.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus eum illo: scientes, quia Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus eat peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate mortuos quidem vos esse peccato, vivere' autem Deo in Christo Jesu (Rom. v, 1-11). Hinc enim probare cœperat non esse nobis permanendum in peccato, ut gratia abundet; et dixerat, Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Atque ut ostenderet mortuos nos esse peccato, subjecerat a, An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Sic itaquc totum locum istum clausit, ut cœpit. Mortem quippe Christi sic insinuavit, ut etiam ipsum mortuum diceret esse peccalo. Cui peccato, nisi carni 4 in qua erat, non peccatum, sed similitudo peccati, et ideo nomine appellata est peccati? Baptizatis itaque in morte Christi, in qua non solum majores, verum etiam parvuli baptizantur, ait, Sicel vos, id est quemadmodum Christus, sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 52.1-20","label":"52.1 to 52.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/52.1"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/53"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}