{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 68","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/68.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"CAPUT LXVIII. — Locus Apostoli de salvandis per ignem ut intelligendus. Ignis quidam in hac vita, per quem salvantur ædificantes ligna. Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt; illud quod obscure dictum est de ns qui superaedificant super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapidcs pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribum), sic intelligendum cst, ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et fenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est, ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur, rebus quas ila diligit magis carere quam Christo; per ignem fit salvus. Si autem res hujusmodi temporales ac sæculares tempore tentationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit; quia hæc priore loco habuit, cum in ædificio prius non sit aliquid fundamento. Ignis enim, de quo eo luco est locutus Apostolus, talis debet intelligi, ut ambo per eum transeant; id est, et qui ædificat super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et qui ædificat ligna, fenum et stipulam. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabiL Si cujus opus permanserit, quod superædificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus autem exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (ld. III, 11-15). Non ergo unius eorum, sed utriusque opus ignis probabit. Est quidam I ignis tentatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines fustos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Istc ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, siaccidat I duobus fidelibus, uni scilicct cogitanti quae Dci sunt, quomodo placeat Dco, hoc est. aedificanti super Christum fundamentum., aurum argentum, lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 32, 33), id est, ædificanti super idem fundamentum ligna, fenum, stipulam: illius enim opus non exoritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur; exuritur autem hujus, quoniam sine dolore non pereunt, quae cum amore possessa suut. Sed quoniam alterutra conditione propnsita, eis potius carere mallet quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem: quia urit eum rerum dolor, quas dilexerat, amissarum; sed non subvertit neque consumit fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/67"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/69"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}