{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 72","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/72.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"CAPUT LXXII. — Eleemosynarum genera multo. Ac per boc ad omnia quæ utili misericordia fiunt, valet quod Dominus ait, Date eleemosynam, Et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. xi, 41). Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegroto vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, cæco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, crranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium cst indigenti; verum etiam qui dat veniam peccanti, elcemosyuam dat; et qui emendat verhere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus, quo ab illo læsus aut offensus est, dimittit cx corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit, ct aliqua emenndatoria pœna plectit, eleemosynam dat; quia misericordiam præstat. Multa enim bona prœstantur invitis, quando eorum consulitur utilitati, non voluntati: quia ipsi sibi inveniuntur esse inimici, amici vera eurum potius illi quos inimicos putant; et reddunt errando mala pro bonis, cum reddere mala christianus non debeat nec pro malis. Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nostra peccata.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/71"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 73","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/73"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}