{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 73","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/73.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"CAPUT LXXIII. — Eleemosynœ genus maximum, parcere inimicis. Sed ea nihil est majus, qua es corde dimittimus, quod in nos quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum, sive ctiani beneficum, qui tibi mali nibil fecerit: illud multo grandius et magnificentissimae bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qni tibi malum vult, et si potest facit, tu bonum semper velis, faciasque cum possis audiens dicentem Deum, Diligite inimicos vestros, bene facite eia qui vos oderunt, et orate pro eis qui ros per. sequuntur (Matth. v, 44). Sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum Dci, quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanun animum ad hunc affectum, orando Dcum, secumque agendo luctandoque perducere: tamen quia hoc tam magnum bonum tantæ multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris; procul dublo verba sponsionis hujns implentur, si homo qui nondum ita profecit, ut jam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum, ut ei dimittat, dimittit ex corde: qnia etiam sibi roganti utique vult dimitti, cum orat ct dicit, Sicut et not dimittimus debitoribus nostris; id est, Sic dimitte debita nostra rogatibus nobis, sicut et nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/72"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/74"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}