{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 8.1-32","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 8.1-32","ref":"8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"CAPUT VIII. — Generalis explicatio fidei, spei et charitatis, et earum nexus. Quid autem spera ri potest quod non creditur? Porro aliquid etiam quod non speratur, credi potest. Quis namque fidelium pœnas non credit impiorum? nee sperat tamen, et quisquis eas imminere sibi credit ac fugaci motu animi exhorret, rectius timere dicitur quam sperare. Quæ duo quidam distinguens2 ait: Liceat sperare timenti. (Lucanus, Pharsal. lib. 2, v. 13.) Non autem ab alio poeta, quamvis meliore, proprie dictum cst: Dune ego si potu! tantum sperare dolorem. (Virgil., Æneid. tib. 4, v. 419.) Denique nonnulli in arte grammatica verbi hujds utuntur exemplo ad ostendendam impropriam dictionem, et aiunt, Sperare dixit pro timere, Est itaque fides et malarum rerum, et bonarum: quia et bona creduntur, ct mala; ct hoc fide bona, non mala. Est cHam fides et præteritarum rerum, et præsentium, ct futurarum. Credimus enim Christum mortuum; quod jam præteriit; credimus sedere ad dexteram Patris; quod nunc est: credimus venturum ad judicandum4; quod futurum cst. Iicm fides ct suarum rerum est, et alienarum. Nam ct se quisque credit aliquando esse coepisse, nec fuisse utique sempiternum; et alios, atque alia 5: nec solum de aliis hominibus multa, quæ ad religionem pertinent 6, vcrum cHan de angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur. Quæ cum ita sint, propter bas causas distinguenda erit fides ab spe1, sicut vocabulo, ita et rationabili differentia. Nam quod attinet ad ron videre, sive quæ creduntur, sive quæ sperantur, fidei speique commune est. In Episiola qnippe ad Hebræos, qua teste usi sunt illustres catholicae Regulæ2 defensores, fides esse dicta est Comictio rerum quæ non videntur (Hebr. XI, i ). Quamvis quando se quisque non verbis, non testibus, non denique ullis argumentis, sed præsentium rerum evidentiæ credidisse, hoc est, fidem accommodasse dicit, non ita videtur absurdus a, ut recte reprehendatur in verbo, eique dicatur, Vidisti;","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/7"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 8.33-46","label":"8.33 to 8.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.33"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}