{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 9","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"CAPUT IX.- 5. Quid credendum, servato Symboli ordine, deinceps explicatur. Non opus esse curiosa inquisitione rerum naturalium. Christiano sufficere si credat a summe bona Trinitate omnia creata esse, eaque bona. Cum ergo quæritur quid credendum sit quod ad religionem pertineat, non rerum natura ita rimanda est, quemadmodum ab eis quos physicos Græci vocant: nec metuendum est *, ne aliquid de vi et numero elementorum, do motu atquo ordine et defectibus siderum, de figura cœli, de generibus et naturis animalium, fruticum, lapidum, fontium, fluminum, montium, de spatiis locorum et temporum, dc signis imminentium tempestatum, et alia sexcenta de iis rebus quas illi vel invenerunt vel invenisse se existimant, christianus ignoret; quia nec ipsi omnia repererunt tanto excellentes ingenio,'flagrantes studio, abundantes otio, et quædam humana conjectura investigantes, quaedam vero historica experientia perscrutantes, et in eis quæ se invenisse gloriantur, plura opinantes potius quam scientes. Satis est christiano rerum creatarum causam. sive coelestium sive terrestrium, sive visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris, qui cst Deus unus et verus; nullamque esse naturam quæ nun aut ipse sit, nut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem scilicct, et Filium a Patre gcnitum, et Spiritum sanctum ab eodem Patre procedentem I, sed unum cumdemque Spiritum Patris et Filii.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 8.33-46","label":"8.33 to 8.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.33"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/10"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}