{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide. Spe Et Charitate 91","citation":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/91.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Fide. Spe Et Charitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"CAPUT TiCI. — Resurgent piorum corpora quo ad substantiam earnis, sed sine omni vitio. Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, bicut sine ulla corruptione, onere, difficultate: in quibus tanta facilitas3, quanta felicitas erit. Propter quod et spiritualia dicta sunt, cum procui dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus aoimale dicitur, quod tamen corpus, non anima est; ita tunc spirituale corpus erit, corpus tamen, non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem, quae nunc aggravat animam (Sap. IX, 15), et ad vitia, quibus caro adversus spiritum concupiscit (Galat. v, 17), tunc non eri'caro, sed corpus; quia et caelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est, Caro el sanguis regnum Dei non possidebunt: et Unquam exponens quid diserit, neque corruptio, inquit, incorruptionem possidebit (I Cor. xv, 50). Quod prius dixit, caro et sanguis; hoc posterius dixit, corruptio: et quod prius, regnum Dei: hoc posterius, incorruptiom. Quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc caro erit. Proptor quod et post resurrectionem corpus Christi, caro appellata est (Luc. xxiv, 59). Sed ideo ait Apostolus, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44): quoniam tanta erit tunc concordia carnis et spiritus, vivficante spiritu sine sustentaculi alicujus indigentia subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis; sed sicut foris neminem, ita nec intus nos ipsos patiamur inimicos.","prev":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 90","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/90"},"next":{"citation":"De Fide. Spe Et Charitate 92","label":"92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/92"},"credit":{"text":"Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}