{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 1.17.1-9","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.17.1-9","ref":"1.17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.17.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":283,"text":"Si autem spiritalis lux facta est, cum dixit deus: fiat lux, non illa uera patri coaeterna intellegenda est, per quam facta sunt omnia, et quae inluminat omnem hominem, sed illa, de qua dici potuit: prior omnium creata est sapientia. cum enim aeterna illa et incommutabilis, quae non est facta, sed genita sapientia, in spiritales atque rationales creaturas sicut in animas sanctas se transfert, ut inluminatae lucere possint, fit in eis quaedam luculentae rationis adfectio, quae potest accipi facta lux, cum diceret deus: fiat lux, si iam erat creatura spiritalis, quae nomine caeli significata est in eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, non corporeum caelum, sed caelum incorporeum caeli corporei, hoc est super omne corpus non locorum gradibus, sed naturae sublimitate praepositum. quo autem modo simul fieri potuit, et quod inluminaretur et ipsa inluminatio, ac diuerso tempore narranda fuerit, paulo ante diximus, cum de materia tractaremus. Sed huic luci succedentem noctem, ut uespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? a tenebris uero qualibus talis lux diuidi potuit dicente scriptura: et diuisit deus inter lucem et tenebras? numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine ueritatis, inter quos et in eadem luce permanentes diuideret deus, tamquam inter lucem et tenebras, et lucem uocans diem ac tenebras noctem ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum ? an hic dies totius temporis nomen est et omnia uolumina saeculorum hoc uocabulo includit ideoque non dictus est primus, sed unus dies? et facta est enim uespera, et factum est, inquit, mane dies unus, ut per hoc, quod facta est uespera, peccatum rationalis creaturae, quod autem factum est mane, renouatio eius significata uideatur. Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 1.16","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.16"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 1.17.10-22","label":"1.17.10 to 1.17.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.17.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.17.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}