{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 1.18","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.18","ref":"1.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":246,"text":"Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari deum, sicut operatur homo uel angelus, sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi uerbi sui et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti spiritus sui. nam et illud, quod per graecam et latinam linguam dictum est de spiritu dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae uicina est hebraeae — nam hoc a quodam docto christiano Syro fertur expositum — non superferebatur, sed fouebat potius intellegi perhibetur, nec sicut fouentur tumores aut uulnera in corpore aquis uel frigidis uel calore congruo temperatis, sed sicut oua fouentur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur per quendam in suo genere dilectionis adfectum. non itaque per singulos dies istorum diuinorum operum tamquam temporales uoces dei carnaliter cogitemus. non enim ad hoc ipsa dei sapientia nostra infirmitate suscepta uenit ad conligendos sub alas suas filios Hierusalem quemadmodum gallina pullos suos, ut semper paruuli simus, sed ut malitia infantes mente esse pueri desinamus. Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam diuina legerimus, quae possint salua fide, qua inbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti adfirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa ueritas eam recte labefactauerit, corruamus, non pro sententia diuinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam uelimus scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam, quae scripturarum est, nostram esse uelle debeamus.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 1.17.23-25","label":"1.17.23 to 1.17.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.17.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.17.23"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 1.19","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.19"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}