{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 1.20","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.20","ref":"1.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":183,"text":"Ad hoc enim considerandum et obseruandum libri Geneseos multipliciter, quantum potui, enucleaui protulique sententias de uerbis ad exercitationem nostram obscure positis, non aliquid unum temere adfirmans cum praeiudicio alterius expositionis fortasse melioris, ut pro suo modulo eligat quisque quod capere possit: ubi autem intellegere non potest scripturam, deo det honorem, sibi timorem. sed cum tam multis exitibus uerba scripturae, quae tractauimus, exponantur, cohibeant se tandem, qui litteris inflati saecularibus haec ita posita, ut omnia pia corda nutriant, uelut inperitum atque inpolitum aliquid exagitant, sine pennis in terra reptantes et uolaturarum auium nidos inridentes. periculosius autem errant quidam infirmi fratres, qui cum istos inpios de caelestium corporum numeris uel de quibuslibet elementorum mundi huius quaestionibus subtiliter et copiose disserere audiunt, euanescunt et eos sibi cum suspirio praeponentes et magnos putantes saluberrimae pietatis libros cum fastidio repetunt et quos dulciter haurire deberent uix patienter adtingunt, a segetis asperitate abhorrentes et spinarum floribus inhiantes. non enim uacant uidere. quam suauis est dominus, nec in sabbato esuriunt; atque ideo pigri sunt potestate a domino accepta uellere spicas et tamdiu uersari manibus contritasque purgare, donec ad escam perueniant.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 1.19","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.19"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 1.21","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.21"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}