{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 10.10","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.10","ref":"10.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":165,"text":"Quocirca difficile est quidem omnia de hac re scripturarum sanctarum testimonia conligere: quod etsi fieri possit, ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem pergunt; sed tamen, nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa proferuntur, quibus ostenditur, quod deus animam fecerit uel quod eam primo homini dederit, quonam modo per diuini eloquii testimonium ista quaestio soluatur ignoro. si enim scriptum esset, quod similiter sufflauerit deus in faciem formatae mulieris et facta fuerit in animam uiuam, iam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus, adhuc tamen expectaretur, quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex homine. prima uero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici posset animam propterea non ex Adam diuinitus Euae datam, quia non ex illo tamquam proles orta est. si autem homini, qui primus ex illis natus est, commemoraret scriptura non ex parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud iam in ceteris etiam tacente scriptura oporteret intellegi.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.9","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.9"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.11","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.11"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}