{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 10.19","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.19","ref":"10.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":293,"text":"Est in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, locus quidam diligenti consideratione dignissimus. cum enim per Melchisedech, in quo huius rei futurae figura praecesserat, discerneret sacerdotium Christi a sacerdotio Leui, uidete ergo, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha. et hi quidem, qui de filiis sunt Leui, sacerdotium accipientes mandatum habent a decimis populi secundum legem, hoc est a fratribus suis, quamuis et ipsi ex lumbis Abrahae exierunt. qui autem non est ex genere eorum decimauit Abraham et habentem promissionem benedixit. sine ulla autem contradictione qui minor est a maiore benedicitur. et hic quidem decimas morientes homines accipiunt, ibi autem qui testificatur se uiuere. et, sicut oportet dicere, propter Abraham et Leui accipiens decimam decimatus est; adhuc enim in lumbis patris sui fuit. si ergo etiam hoc ualet ad istam distantiam, quantum praeemineat sacerdotio Leuitico sacerdotium Christi, quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui decimauit Abraham, in quo et ipse Leui decimatus est, profecto Christus ab eo non est decimatus. at si propterea decimatus est Leui, quia in lumbis erat Abrahae, propterea non est decimatus Christus, quia non erat in lumbis Abrahae. porro autem, si non secundum animam, sed tantum secundum carnem accipimus Leui fuisse in Abraham, ibi erat et Christus, quia et Christus secundum carnem ex semine est Abrahae; et ipse itaque decimatus est. quid est ergo, quod adfertur pro magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Leui, quod Leui decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis Abrahae, ubi et Christus erat, unde pariter decimati sunt, nisi quia necesse est intellegamus secundum aliquem modum ibi Christum non fuisse? quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? ergo secundum animam ibi non fuit. non est igitur anima Christi de traduce praeuaricationis Adae, alioquin etiam ipsa ibi fuisset.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.18.10-18","label":"10.18.10 to 10.18.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.18.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.18.10"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.20.1-13","label":"10.20.1 to 10.20.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.20.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}