{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 10.23","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.23","ref":"10.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":183,"text":"His igitur, quantum pro tempore potuimus, pertractatis omnia paria uel paene paria ex utroque latere rationum testimoniorumque momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia, qui animas ex parentibus creari putant, de baptismo paruulorum praeponderaret. de quibus quid eis responderi possit, nondum mihi interim occurrit; si quid forte postea deus dederit, si . quam etiam scribendi concesserit facultatem studiosis talium, non grauabor. nunc tamen non esse contemnendum testimonium paruulorum, ut quasi refelli, si ueritas contra est, neglegatur, ante denuntio. aut enim de hac re nihil quaerendum est, ut sufficiat fidei nostrae scire nos, quo pie uiuendo - uenturi sumus, etsi nesciamus, unde uenerimus; aut, si non inpudenter aestuat anima rationalis etiam hoc nosse de se ipsa, absit peruicacia contendendi, adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, perseuerantia pulsandi, ut, si nobis hoc expedire nouit, qui melius quam nos quid nobis expediat utique nouit, det etiam hoc, qui dat bona data filiis suis. consuetudo tamen matris ecclesiae in baptizandis paruulis nequaquam spernenda est neque ullo modo superflua deputanda nec omnino credenda, nisi apostolica esset traditio. habet enim et illa parua aetas magnum testimonii pondus, quae prima pro Christo meruit sanguinem fundere.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.22","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.22"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.24","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.24"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}