{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 10.4","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.4","ref":"10.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":176,"text":"Ac primum illud firmissime teneamus animae naturam nec in naturam corporis conuerti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus, nec in naturam animae inrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris, nec in naturam dei, ut quae fuit anima, fiat quod est deus, atque ita uicissim nec corpus nec animam inrationalem nec substantiam, qua deus est, conuerti et fieri animam humanam. illud etiam non minus certum esse debet animam non esse nisi creaturam dei. quapropter, si neque de corpore neque de anima inrationali neque de se ipso deus animam fecit hominis, restat, ut aut de nihilo eam faciat aut de aliqua spiritali, tamen rationali creatura. sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creauit omnia simul, uiolentum est uelle monstrare et, utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. nec exigendum est a nobis, quod uel conprehendere homo non ualet uel, si iam ualet, mirum, si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante potest etiam ipse tale aliquid intellegere. tutius est igitur de huius modi rebus non humanis agere coniecturis, sed diuina testimonia perscrutari.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.3.8-11","label":"10.3.8 to 10.3.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.3.8"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.5","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}