{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 10.5","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.5","ref":"10.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":253,"text":"Quod ergo ex angelis tamquam parentibus deus creet animas, nulla mihi de canonicis libris occurrit auctoritas. multo minus itaque ex mundi corporeis elementis; nisi forte illud mouet, quod apud Ezechielem prophetam, cum demonstratur resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus ex quattuor uentis caeli aduocatur spiritus, quo perflante uiuificantur, ut surgant. sic enim scriptum est: et dixit mihi dominus: propheta super spiritum, propheta, fili hominis, et dic ad spiritum: haec dicit dominus: a quattuor partibus uentorum caeli ueni et inspira in mortuos hos, et uiuant. et prophetaui, sicut praecepit mihi dominus, et introiuit spiritus uitae in eos, et reuixerunt et steterunt super pedes suos, congregatio multa ualde. ubi mihi uidetur prophetice significatum non ex illo tantum campo, ubi res ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per flatum quattuor mundi partium fuisse figuratum. neque enim etiam flatus ille ex corpore domini substantia erat spiritus sancti, quando sufflauit et ait: accipite spiritum sanctum, sed utique significatum est sic etiam ab ipso procedere spiritum sanctum, quomodo ab eius corpore flatus ipse processit. sed quia mundus non ita deo coaptatur ad unitatem personae, sicut caro illa uerbo eius unigenito filio, non possumus dicere ita esse animam de substantia dei, quemadmodum flatus ille a quattuor uentis de natura mundi factus est; sed tamen aliud eum fuisse, aliud significasse puto, quod exemplo flatus ,<x corpore domini procedentis recte intellegi potest, etiamsi Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem per spiritum domini, qui repleuit orbem terrarum, figurata reuelatione praeuidit.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.4","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.4"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 10.6","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.6"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}