{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.11","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.11","ref":"11.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":280,"text":"Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant, quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quia Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet? uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines, ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat inponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplum ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique . sed cum eos uitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum, quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum conparatione non possent. si enim non essent, nulli rei utique prodeessent. parumne boni actum est ut sint, qui certe illi generi utiles sunt? quod genus quisquis non uult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit. Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius! praeuidet bonos futuros et creat, praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque subplicio a superbiae atque inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et adnuntianda parabantur?","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.10","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.10"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.12","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.12"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}