{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.30","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.30","ref":"11.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":270,"text":"Dixit ergo serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. ideo prius interrogauit serpens et respondit hoc mulier, ut praeuaricatio esset inexcusabilis neque ullo modo dici posset id, quod praeceperat deus, oblitam fuisse mulierem, quamquam et obliuio praecepti, maxime unius et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis neglegentiae pertineret. uerum tamen euidentior eius transgressio est, cum memoria retinetur et tamquam in illo deus adsistens praesensque contemnitur. unde necessarium fuit, cum in psalmo diceretur: et memoria retinentibus mandata eius, addere: ut faciant ea. multi enim memoria retinent, ut contemnant ea praeuaricationis maiore peccato, ubi obliuionis nulla est excusatio. Dixit ergo serpens mulieri: non morte moriemini. sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum. quando his uerbis crederet mulier a bona atque utili re diuinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis et quaedam de se superba praesumtio, quae per illam temtationem fuerat conuincenda et humilianda? denique uerbis non contenta serpentis considerauit lignum uiditque bonum ad escam et decorum ad aspectum et non credens posse inde se mori, arbitror, quod putauerit deum alicuius significationis causa dixisse: si manducaueritis, morte moriemini. atque ideo sumsit de fructu eius et manducauit et dedit etiam uiro suo secum, fortassis etiam cum uerbo suasorio, quod scriptura tacens intellegendum relinquit. an forte nec suaderi iam opus erat uiro, quando illam eo cibo mortuam non esse cernebat?","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.29","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.29"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.31","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.31"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}