{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.34","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.34","ref":"11.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":285,"text":"Et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi e s ? increpantis uox est, non ignorantis. et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum uiro datum est, per quem perueniret ad feminam, ita uir prior interrogatur; praeceptum enim a domino per uirum usque ad feminam, peccatum autem a diabolo per feminam usque ad uirum. haec mysticis significationibus plena sunt non id agentibus, in quibus facta sunt, sed de his agente potentissima sapientia dei. non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus. Respondit ergo Adam: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus sum, et absondi me. satis probabile est solere deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus adparere; quos tamen numquam permisit aduertere nuditatem suam eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. sic ergo adfecti sunt, ut solent adfici homines sub oculis hominum; et talis adfectio de peccati poena erat eum latere uelle, quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. sed quid mirum, si superbe uolentes esse sicut dii euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum? se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua et illo auertente faciem stulti facti sunt. quod enim iam ipsos pudebat erga se ipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, multo uehementius ab illo etiam sic succincti uideri uerebantur, qui tamquam familiari temperamento ad eos. uidendos per creaturam uisibilem uelut humanos oculos adferebat. si enim propterea sic adparebat, ut homines tamquam cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum Mambrae, illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec iam illam nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat et suis.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.33","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.33"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.35","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.35"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}