{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.35","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.35","ref":"11.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":286,"text":"Dominus ergo uolens iam peccatores moro iustitiae interrogatos punire amplius quam illa erat poena, de qua iam cogebantur erubescere, quis nuntiauit, inquit, tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares ab eo edisti? hinc enim mors concepta propter dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit aduerti concupiscentialiter membra, ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est, quod puderet. et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. superbia! numquid dixit: peccaui? habet deformitatem confusionis et non habet confessionis humilitatem. ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et ueraciter et utiliter scriberentur, quia, si mendaciter, non utique utiliter, ut aduertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie nonnisi in creatorem conantes referre, si quid egerint mali, cum sibi uelint tribui, si quid egerint boni. mulier, inquit, quam dedisti mecum, id est quam dedisti, ut esset mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius oboediret uiro et ambo deo. Et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert inpari sexu, pari fastu. ex his tamen natus est nec eos imitatus est. sed plane pluribus malis exercitus, qui dixit et dicet usque ad terminum saeculi: ego dixi: domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi. quanto melius sic et isti! sed adhuc ceruices peccatorum non conciderat dominus. restabant labores, dolores, mortes et omnis contritio saeculi et gratia dei, qua tempore oportuno subuenit hominibus, quos adflictos docuit non de se ipsis debere praesumere. serpens, inquit, seduxit me, et manducaui: quasi cuiusquam suasio praecepto dei debuerit anteponi.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.34","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.34"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.36","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.36"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}