{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.36","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.36","ref":"11.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":264,"text":"Et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. tota ista sententia figurata est nec aliud ei debet scriptoris fides narrationisque ueritas, nisi ne illam dictam fuisse dubitemus. quod enim positum est: et dixit dominus deus serpenti, uerba scribentis sunt; haec exigenda sunt per proprietatem. hoc ergo uerum est dictum esse serpenti. iam cetera uerba dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur, utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio uoluminis huius nostri praelocuti sumus. proinde quod serpens, cur hoc fecerit, non est interrogatus, potest uideri, quod non ipse utique id in sua natura et uoluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum et in illo fuerat operatus, qui iam ex peccato inpetatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat sempiterno. nunc ergo quod serpenti dicitur et ad eum, qui per serpentem operatus est, utique refertur, procul dubio figuratum est; nam his uerbis temtator ille describitur, qualis generi humano futurus esset, quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in diabolum est tamquam in serpentem prolata sententia. haec itaque uerba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in illis duobus aduersus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum potuimus, disseruimus et, si quid diligentius et congruentius alias potuerimus, deus aderit, ut efficiamus; nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus nullo exigente auertenda est.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.35","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.35"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.37","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.37"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}