{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.37","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.37","ref":"11.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":228,"text":"Et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. haec quoque in mulierem dei uerba figurate ac prophetice multo commodius intelleguntur. uerum tamen. quia nondum pepererat femina nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quae illa praecepti transgressione concepta est, animalibus quidem etiam tunc membris, sed si homo non peccasset, non utique morituris et alio quodam statu feliciore uicturis, donec post uitam bene gestam in melius mutari mererentur, sicut iam supra pluribus locis insinuauimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae, nisi quia id, quod dictum est: et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur, uidendum est, quemadmodum proprie possit accipi. neque enim et ante peccatum aliter factam fuisse decet credere mulierem, nisi ut uir ei dominaretur et ad eum ipsa seruiendo conuerteretur. sed recte accipi potest hanc seruitutem significatam, quae cuiusdam condicionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis seruitus, qua homines hominibus postea serui esse coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. dixit quidem apostolus: per caritatem seruite inuicem; sed nequaquam diceret: inuicem dominamini. possunt itaque coniuges per caritatem seruire inuicem; sed mulierem non permittit apostolus dominari in uirum. hoc enim uiro potius sententia dei detulit et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed culpa: quod tamen nisi seruetur, deprauabitur amplius natura et augebitur culpa.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.36","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.36"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.38","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.38"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}