{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.41","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.41","ref":"11.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":191,"text":"Non autem ignoro quibusdam esse uisum festinatione praeuertisse illos homines adpetitum scientiae boni et mali et inmaturo tempore percipere uoluisse, quod eis dilatum oportunius seruabatur idque egisse temtatorem, ut praecerpendo, quod nondum talibus congruebat, offenderent deum et ab eius rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati, ad quam si suo tempore, sicut deus uolebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. hoc, si forte lignum illud non ad proprietatem ut uerum lignum et uera poma eius, sed ad figuram uelint accipere, habeat exitum aliquem rectae fidei ueritatique probabilem. Uisum est et quibusdam duos illos primos homines nuptias suas fuisse furatos et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creauerat copulasset: quam rem nomine ligni fuisse significatam, unde prohibiti erant, donec oportuno tempore iungerentur. quasi uero in ea aetate facti esse credendi sunt, ut expectanda esset maturitas pubertatis, aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum autem non potuisset, non utique fieret; nisi forte sponsa erat a patre tradenda et expectanda erat uotorum sollemnitas et conuiuii celebritas et dotis aestimatio et conscriptio tabularum. ridiculum istuc est; praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam suscepimus adserendam et, quantum deus donave uoluit, adseruimus.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.40","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.40"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.42.1-11","label":"11.42.1 to 11.42.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.42.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}