{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.6","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.6","ref":"11.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":158,"text":"Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari? cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos, qui in uerbo dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem. pium. unde dicit apostolus: intendens te ipsum. ne et tu temteris. mirum est enim, quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus. per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per inpios pii proficiant, frustra dicitur: non crearet deus, quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet, quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis uoluntatibus exercendis admonendisque nascantur et iuste pro sua mala uoluntate puniantur?","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.5","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.5"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.7","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.7"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}