{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 11.9","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.9","ref":"11.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":149,"text":"Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequitas iure praedicatur? - At enim: si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent, sed boni infructuose, mali autem inpune non essent et in eo ipso. aliis utiles essent! sed praesciebat, quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. cur ergo eos creauit, quos tales futuros esse praesciebat? quia, sicut praeuidit, quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret, unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent illum de se laudabiliter operantem inuenirent. a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.8","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.8"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.10","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}