{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.1","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.1","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":353,"text":"Ab exordio scripturae sanctae, quae inscribitur Genesis, donec homo primus de paradiso dimissus est, undecim libris siue adserendo atque defendendo, quae certa nobis sunt, siue inquirendo, arbitrando, ambigendo de incertis, quae potuimus et sicut potuimus, disseruimus atque conscripsimus, non tam praescribentes de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitauimus ostendentes temeritatemque adfirmandi amouentes a lectore, ubi non ualuimus praebere scientiae firmitatem. iste autem duodecimus liber ea iam cura expeditus, qua nos pertractandus textus sacrarum litterarum occupabat, liberius atque prolixius uersabit de paradiso quaestionem, ne putemur euitasse, quod uidetur apostolus in tertio caelo insinuare paradisum, ubi ait: scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum . et scio eius modi hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui. In his uerbis primum quaeri solet, quid dicat tertium caelum, deinde, utrum illic uoluerit intellegi paradisum, an, posteaquam raptus est in tertium caelum, raptum esse et in paradisum, ubicumque sit paradisus, non ut hoc fuerit rapi in tertium caelum, quod in paradisum, sed prius in tertium caelum et post inde in paradisum. et hoc sic ambiguum est, ut non mihi uideatur posse dissolui, nisi aliquis non ex praesentibus apostoli uerbis, sed ex aliis forte scripturarum locis uel ratione perspicua inueniat aliquid, quo doceat siue in tertio caelo esse paradisum siue non esse, cum et ipsum tertium caelum quid sit non liquido adpareat, utrum in rebus corporalibus, an forte is spiritalibus intellegendum sit. posset quidem dici nonnisi in locum aliquem corporalem hominem rapi potuisse cum corpore; sed quia et hoc ita posuit, ut nescire se dixerit, utrum in corpore an extra corpus raptus sit, quis audeat dicere se scire, quod se nescire apostolus dixit? uerum tamen si neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest nec corpus ad spiritalia, haec ipsa dubitatio eius uelut cogit intellegi — siquidem de se ipso haec eum scripsisse nemo ambigit — tale fuisse illud, quo raptus est, quod, utrum corporale an spiritale esset, dinosci discernique non posset.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 11.42.12-20","label":"11.42.12 to 11.42.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.42.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/11.42.12"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.2","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.2"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}