{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.11.1-13","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.11.1-13","ref":"12.11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.11.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":320,"text":"Tria igitur ista genera uisorum, corporale, spiritale, intellectuale, singillatim consideranda sunt, ut ab inferioribus ratio ad superiora conscendat. iam quidem superius exemplum proposuimus, quo in una sententia omnia tria genera uideantur. cum enim legitur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, corporaliter litterae uidentur, spiritaliter proximus cogitatur, intellectualiter dilectio conspicitur. sed et litterae absentes possunt spiritaliter cogitari et proximus praesens potest corporaliter uideri, dilectio autem nec per substantiam suam potest oculis corporis cerni nec per imaginem corpori similem spiritu cogitari, sed sola mente, id est intellectu, cognosci et percipi. corporalis sane uisio nulli horum generi praesidet, sed quod per eam sentitur, illi spiritali tamquam praesidenti nuntiatur. nam cum aliquid oculis cernitur, continuo fit imago eius in spiritu; sed non dinoscitur facta, nisi cum ablatis oculis ab eo, quod per oculos uidebamus, imaginem eius in animo inuenerimus. et siquidem spiritus inrationalis est, ueluti pecoris, hoc usque oculi nuntiant; si autem anima rationalis est, etiam intellectui nuntiatur, qui et spiritui praesidet, ut, si illud, quod hauserunt oculi atque id spiritui, ut eius illic imago fieret, nuntiauerunt, alicuius rei signum est, aut intellegatur continuo, quid significet, aut quaeratur, quoniam nec intellegi nec requiri nisi officio mentis potest. Uidit rex Baltasar articulos manus scribentis in pariete continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui eius inpressa est atque ipso uiso facto ac praeterito illa in cogitatione permansit. uidebatur in spiritu et non intellegebatur, nec tunc intellectum erat hoc signum, cum corporaliter fieret atque oculis corporalibus adpareret, iam tamen signum esse intellegebatur id habens ex mentis officio. et quia requirebatur, quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mens agebat. quo non conperto Danihel accessit et spiritu prophetico mente inlustrata perturbato regi, quid illo signo portenderetur, aperuit, ipse potius propheta per hoc genus uisionis, quod mentis est proprium, quam ille, qui et signum corporaliter factum corporaliter uiderat et transacti eius imaginem in spiritu cogitando cernebat nec aliquid intellectu poterat nisi nosse signum esse et, quid significaret, inquirere.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.10","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.10"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.11.14-23","label":"12.11.14 to 12.11.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.11.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.11.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}