{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.12","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.12","ref":"12.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":383,"text":"Sed cum uigilantes neque mente a sensibus corporis . alienata in uisione corporali sumus, discernimus ab ea uisione spiritalem, qua corpora absentia imaginaliter cogitamus, siue memoriter recordantes, quae nouimus, siue quae non nouimus et tamen sunt in ipsa spiritus cogitatione utcumque formantes siue quae omnino nusquam sunt pro arbitrio uel opinatione fingentes. ab his omnibus ita discernimus illa corporalia, quae uidemus et in quibus praesentibus sunt sensus corporis nostri, ut non dubitemus haec esse corpora, illas uero imagines corporum. cum autem uel nimia cogitationis intentione uel aliqua ui morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet, uel conmixtione cuiusquam alterius spiritus seu mali seu boni ita corporalium rerum in spiritu exprimuntur imagines, tamquam ipsis corporis sensibus corpora praesententur manente tamen etiam in sensibus corporis intentione, sic uidentur, quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum corpora ipsa per corpus, ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens oculis et absens alius spiritu tamquam oculis. nam experti sumus sic adfectos et cum eis locutos, qui uere aderant, et cum aliis, qui non aderant, tamquam adessent. resipiscentes autem aliqui referunt, quod uidissent, aliqui non possunt; sic enim et somnia quidam obliuiscuntur, quidam meminerunt. quando autem penitus auertitur atque abripitur animi intentio a sensibus corporis, tunc magis dici extasis solet. tunc omnino quaecumque sint praesentia corpora etiam patentibus oculis non uidentur nec ullae uoces prorsus audiuntur: totus animi contuitus aut in corporum imaginibus est per spiritalem aut in rebus incorporeis nulla corporis imagine figuratis per intellectualem uisionem. Sed cum spiritalis uisio penitus alienato a sensibus corporis animo imaginibus corporalium detinetur siue in somnis siue in extasi, si nihil significant, quae uidentur, ipsius animae sunt imaginationes, sicut etiam uigilantes et sani et nulla alienatione moti multorum corporum, quae non adsunt sensibus corporis, cogitatione imagines uersant. uerum hoc interest, quod eas a praesentibus uerisque corporibus constanti adfectione discernunt. si autem aliquid significant, siue dormientibus exhibeantur siue uigilantibus, cum et oculis uident praesentia corpora et absentium imagines cernunt spiritu, tamquam oculis praesto sint, siue illa quae extasis dicitur alienato prorsus animo a sensibus corporis, mirus modus est, si conmixtione alterius spiritus fieri potest, ut ea, quae ipse scit, per huius modi imagines ei, cui miscetur, ostendat, siue intellegenti siue ut ab alio intellecta pandantur. si enim demonstrantur haec nec utique a corpore demonstrari possunt, quid restat, nisi ut ab aliquo spiritu demonstrentur?","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.11.14-23","label":"12.11.14 to 12.11.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.11.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.11.14"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.13","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}