{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.15","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.15","ref":"12.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":263,"text":"Unde aliquando fit quaestio de consensionibus somniantium, cum etiam concumbere sibi uidentur uel contra propositum suum uel contra etiam licitos mores: quod non contingit, nisi cum ea, quae uigilantes etiam cogitamus, non cum placito consensionis, sed, sicut etiam talia propter aliquid loquimur, sic admonentur in somnis et exprimuntur, ut eis caro naturaliter moueatur et, quod naturaliter conligit, per genitales uias emittat, sicut hoc ipsum dicere utique non possem, nisi etiam cogitarem. porro imagines rerum corporalium, quas necessario cogitaui, ut haec dicerem, si tanta expressione praesentarentur in somnis, quanta praesentantur corpora uigilantibus, fieret illud, quod sine peccato fieri a uigilante non posset. quis enim uel cum loquitur et postulante necessitate sermonis de suo concubitu aliquid dicit, possit non cogitare, quod dicit? porro ipsa phantasia, quae fit in cogitatione sermocinantis, cum ita expressa fuerit in uisione somniantis, ut inter illam et ueram conmixtionem corporum non discernatur, continuo mouetur caro et sequitur, quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato a uigilante dicitur, quod ut diceretur sine dubio cogitatum est. uerum tamen propter animae adfectionem bonam, quae desiderio meliore mundata multas interficit cupiditates, quae ad naturalem carnis motum non pertinent, quem casti uigilantes cohibent et refrenant, dormientes autem ideo non possunt, quia non habent in potestate quae admoueatur expressio corporalis imaginis, quae discerni non possit a corpore: propter illam ergo adfectionem animae bonam etiam in somnis quaedam eius merita clarent. nam etiam dormiens Salomon sapientiam praeposuit omnibus rebus eamque neglectis ceteris est precatus a domino; et, sicut scriptura testatur, placuit hoc coram domino nec distulit retributionem bonam pro desiderio bono.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.14","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.14"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.16","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.16"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}