{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.17.15-28","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.17.15-28","ref":"12.17.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.17.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.17.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.17.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":304,"text":"nam cum eius apud eum commemoratio fieret, \"mortua est\", inquit, \"ego eam uidi efferri, hac cum eius corpore transierunt\", cum illa incolumis uiueret; post paucos autem dies repente defuncta est et per eum locum elata est, qua ille praedixerat. Fuit item apud nos puer, qui in exordio pubertatis dolorem acerrimum genitalium patiebatur medicis nequaquam ualentibus, quid illud esset, agnoscere, nisi quod neruus ipse introrsum reconditus erat, ita ut nec praeciso praeputio, quod inmoderata longitudine propendebat, adparere potuerit, sed postea uix esset inuentus. humor autem uiscosus et acer exudans testes et inguina urebat. sed acutum dolorem non continuum patiebatur: at cum patiebatur, eiulabat uehementer cum iactatione membrorum mente sanissima, sicut in cruciatibus corporalium dolorum fieri solet. deinde inter uoces suas abripiebatur ab omnibus sensibus et iacebat patentibus oculis neminem circumstantium uidens, ad nullam uellicationem se mouens. post aliquantum tamquam euigilans nec iam dolens quae uiderat indicabat. tum interpositis paucis diebus eadem patiebatur. in omnibus sane uel paene omnibus uisionibus suis duos se dicebat uidere, unum prouectioris aetatis, alterum puerum, a quibus ei uel dicebantur uel demonstrabantur, quae se audisse et uidisse narrabat. Uidit quodam die piorum psallentium laetitiam in luce mirabili et inpiorum in tenebris diuersas et atrocissimas poenas illis ducentibus et ostendentibus et felicitatis aliorum aliorumque infelicitatis meritum insinuantibus. hoc autem uidit die dominico paschae, cum per totam quadragesimam nihil doluisset, cui uix interuallo tridui antea parcebatur. uiderat autem in ipso ingressu quadragesimae illos promittentes sibi, quod per quadraginta dies nullum sensurus esset dolorem; postea ipsi ei dederunt tamquam medicinale consilium, ut ei praeputii longitudo praecideretur, quo facto diu non doluit. cum uero iterum similiter doleret et similia uidere coepisset, accepit ab eis rursus consilium, ut in mare pube tenus intraret et post aliquantam moram inde discederet, promittentibus sane, quod iam deinceps uehementem illum dolorem non esset passurus, sed solius illius uiscosi humoris molestiam;","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.17.1-14","label":"12.17.1 to 12.17.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.17.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.17.29-31","label":"12.17.29 to 12.17.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.17.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.17.29"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}