{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.21","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.21","ref":"12.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":219,"text":"Cum autem sano corpore nec somno sensibus consopitis aliquo occulto opere spiritali in ea uisa, quae similia sunt corporalibus, anima rapitur, non, quia modus diuersus est, ideo est etiam diuersa natura uisorum, cum et in illis causis, quae de corpore existunt, sit utique differentia et aliquando a contrario. nam phrenetici non dormiendo potius perturbatas habent sentiendi uias in capite, ut talia uideant, qualia somniantes uident, quorum dormiendo auertitur intentio a sensu uigilandi et in ea uidenda conuertitur. cum ergo illud fiat non dormiendo, hoc autem dormiendo, non tamen ea, quae uidentur, ex alio genere sunt quam ex natura spiritus, de quo uel in quo fiunt similitudines corporum. ita quamuis diuersa sit causa intentionis alienatae, quando sano corpore uigilantis occulta quadam ui spiritali anima rapitur, ut uice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu uideat, eadem tamen est natura uisorum. neque enim dici potest, cum causa in corpore est, tunc animam sine ulla praesensione futurorum ex se ipsa uersare imagines corporum, sicut etiam cogitando adsolet, cum uero in ea uidenda spiritu adsumitur, diuinitus haec demonstrari, quandoquidem aperte scriptura dicit: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et iuuenes uisa uidebunt, et senes somnia somniabunt, diuinae operationi utrumque tribuens, et: angelus domini adparuit homini in somnis dicens: noli timere accipere Mariam coniugem tuam, et iterum: tolle puerum et uade in Aegyptum.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.20.10-16","label":"12.20.10 to 12.20.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.20.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.20.10"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.22.1-15","label":"12.22.1 to 12.22.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.22.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}