{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.29","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.29","ref":"12.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":151,"text":"Si autem sic accipimus tertium caelum, quo apostolus raptus est, ut quartum etiam et aliquot ultra superius caelos esse credamus, infra quos est tertium hoc caelum, sicut eos alii septem, alii octo, alii nouem uel etiam decem perhibent et in ipso uno, quod dicitur firmamentum, multos gradatim esse confirmant ac per hoc corporeos esse uel ratiocinantur uel opinantur — de quorum ratione atque opinione nunc disserere longum est; potest autem fieri, ut. etiam in spiritalibus uel intellectualibus multos quosdam gradus quisquam esse contendat aut, si possit, ostendat eosque distinctos iuxta aliquem prouectum magis minusue inlustrium reuelationum — sed utcumque se ista habeant et accipiantur, ut libet, ab alio sic, ab alio autem sic, ego uisorum uel uisionum praeter ista tria genera aut corpore aut spiritu aut mente usque adhuc uel nosse uel docere non possum. sed quot et quantae singulorum generum sint differentiae, ut in unoquoque aliud alio gradatim superferatur, ignorare me fateor.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.28","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.28"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.30","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.30"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}