{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.31","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.31","ref":"12.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":187,"text":"Sic etiam in illo genere intellectualium uisorum alia sunt, quae in ipsa anima uidentur, uelut uirtutes, quibus uitia sunt contraria, siue permansurae, ut pietas, siue utiles . huic uitae et postea non futurae, sicut fides, qua credimus ea, quae nondum uidemus, et spes, qua futura cum patientia expectamus, et ipsa patientia, qua omnia toleramus aduersa, donec quo uol-umus ueniamus. istae quippe et huius modi uirtutes, quae nunc propter transigendam istam peregrinationem ualde necessariae sunt, non erunt in illa uita, propter quam adipiscendam sunt necessariae, et tamen etiam ipsae intellectualiter uidentur; neque enim aut corpora sunt aut species habent similes corporum. aliud autem est ipsum lumen, quo inlustratur anima, ut omnia uel in se uel in illo ueraciter intellecta conspiciat. nam illud iam ipse deus est, haec autem creatura, quamuis rationalis et intellectualis ad eius imaginem facta, quae cum conatur lumen illud intueri palpitat infirmitate et minus ualet. inde est tamen quidquid intellegit sicut ualet. cum ergo illuc rapitur et a carnalibus subtracta sensibus illi expressius uisioni praesentatur non spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se uidet, quo adiuta uidet quidquid etiam in se intellegendo uidet.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.30","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.30"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.32","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.32"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}