{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.33","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.33","ref":"12.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":444,"text":"Nec audiendi sunt, qui adfirmant inferos in hac uita explicari nec esse post mortem; uiderint enim, quemadmodum poetica figmenta interpretentur. nos ab auctoritate diuinarum scripturarum, quibus solis de hac re fides habenda est, recedere non debemus. quamquam possimus ostendere illorum quoque sapientes de inferorum substantia minime dubitasse, quae post hanc uitam excipit animas mortuorum. unde autem sub terris esse dicantur inferi, si corporalia loca non sunt, aut unde inferi appellentur, si sub terris non sunt, merito quaeritur. animam uero non esse corpoream non me putare, sed plane scire audeo profiteri; tamen habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis negat potest negare animam esse, quae in somnis uidet uel ambulare se uel sedere uel hac atque iliac gressu aut etiam uolatu ferri ac referri, quod sine quadam similitudine corporis non fit. proinde, si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit non corporalem, sed corpori similem, ita etiam in locis uidetur esse non corporalibus, sed corporalium similibus sine in requie siue in doloribus. Quamquam et illud me nondum inuenisse confiteor inferos appellatos, ubi iustorum animae requiescunt. et Christi quidem animam uenisse usque ad ea loca, in quibus peccatores cruciantur, ut eos solueret a tormentis, quos esse soluendos occulta nobis sua iustitia iudicabat, non inmerito creditur. quomodo enim aliter accipiendum sit, quod dictum est: quem deus suscitauit a mortuis solutis doloribus inferorum, quia non poterat teneri ab eis, non uideo, nisi ut quorundam dolores apud inferos eum soluisse accipiamus ea potestate, qua dominus est, cui omne genu flectitur caelestium, terrestrium et infernorum, per quam potestatem etiam illis doloribus, quos soluit, non potuit adtineri. neque enim Abraham uel ille pauper in sinu eius, hoc est in secreto quietis eius, in doloribus erat, inter quorum requiem et illa inferna tormenta legimus magnum chaos firmatum, sed nec apud inferos esse dicti sunt; contigit enim, inquit, mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et diues et sepultus est. et cum apud inferos in tormentis esset et cetera. uidemus itaque inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in subplicio diuitis. Illud etiam, quod Iacob dicit ad filios suos, deducetis senectam meam cum tristitia ad inferos, uidetur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum. neque enim paruum animae malum est tristitia, cum et apostolus cuidam tam sollicite timuerit, ne maiore tristitia absorberetur. proinde, ut dixi, nondum inueni et adhuc quaero nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse scripturam dumtaxat canonicam; non autem in bono accipiendum sinum Abrahae et illam requiem, quo ab angelis pius pauper ablatus est, nescio utrum quisquam possit audire . et ideo quomodo eam apud inferos credamus esse non uideo.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.32","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.32"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.34.1-6","label":"12.34.1 to 12.34.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.34.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}