{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 12.4","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.4","ref":"12.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":364,"text":"Scit ergo hominem raptum esse usque in tertium caelum . proinde illud, quo raptus est, uere tertium caelum est, non signum aliquod corporale, quod cum ostenderetur Moysi, usque adeo sentiebat aliud esse ipsam dei substantiam, aliud uisibilem creaturam, in qua se deus humanis et corporalibus sensibus praesentabat, ut diceret: ostende mihi temet ipsum, nec aliqua imago rei corporalis, quam cum lohannes uideret in spiritu quaerebat, quid esset, eique respondebatur uel: ciuitas est uel: populi sunt uel aliquid aliud, cum uideret ille bestiam siue mulierem siue aquas siue quid eius modi, sed, scio, inquit, raptum hominem usque in tertium caelum. Quodsi spiritalem imaginem corporali similem caelum appellare uoluisset, sic erat etiam imago corporis eius, in qua illuc raptus ascenderat. sic ergo et suum corpus appellaret quamuis imaginem corporis, quomodo illud caelum quamuis imaginem caeli, neque curaret discernere, quid sciret et quid nesciret, id est quia sciret raptum hominem usque ad tertium caelum, nesciret autem, utrum in corpore an extra corpus, sed simpliciter narraret uisionem earum rerum nominibus appellans illa, quae uidit, quarum erant similia. nam et nos dicimus, cum somnia nostra narramus uel aliquam in eis reuelationem: uidi montem, uidi fluuium, uidi tres homines et si quid eius modi ea nomina tribuentes illis imaginibus, quae habent res ipsae, quarum similes erant; apostolus autem, illud, inquit, scio, illud nescio. At si utrumque imaginaliter adparuit, utrumque pariter scitur pariterue nescitur; si autem proprie caelum — et ideo scitur — quomodo potuit imaginaliter corpus illius hominis adparere? Nam si caelum corporeum uidebatur, quare latebat, utrum corporeis oculis uideretur? si autem incertum erat, utrum oculis corporis an spiritu uideretur — et ideo dictum est: siue in corpore siue- extra corpus nescio — quomodo non incertum erat et illud, utrum uere caelum corporeum uideretur an imaginaliter ostenderetur? itemque, si substantia incorporea uidebatur, non in aliqua imagine corporis, sed sicut uidetur iustitia, sapientia et si quid eius modi, et hoc erat caelum, id quoque manifestum est oculis huius corporis uideri aliquid tale non posse. ac per hoc, si aliquid tale se uidisse sciebat, non per corpus se uidisse dubitare non poterat. scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim. hoc scio nemo dubitet, qui mihi credit; sed, utrum in corpore an extra corpus nescio, deus scit.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.3","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.3"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 12.5","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}