{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 2.10","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.10","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":181,"text":"De motu etiam caeli nonnulli fratres quaestionem mouent, utrum stet anne moueatur. quia, si mouetur, inquiunt, quomodo firmamentum est? si autem stat, quomodo sidera, quae in illo fixa creduntur, ab oriente usque ad occidentem circumeunt septentrionibus breuiores gyros iuxta cardinem peragentibus, ut caelum, si est alius nobis occultus cardo ex alio uertice, sicut sphaera, si autem nullus alius cardo est, uelut discus rotari uideatur. quibus respondeo multum subtilibus et laboriosis rationibus ista perquiri, ut uere percipiatur, utrum ita an ita sit: quibus ineundis atque tractandis nec mihi iam tempus est nec illis esse debet. quos ad suam salutem et sanctae ecclesiae necessariam utilitatem cupimus informari. hoc sane nouerint nec nomen firmamenti cogere, ut stare caelum putemus — firmamentum enim non propter stationem, sed propter firmitatem aut propter intransgressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum uocatum intellegere licet — nec, si ueritas caelum stare persuaserit, inpediri nos circuitu siderum, ne hoc intellegere possimus. et ab ipsis quippe, qui haec curiosissime et otiosissime quaesiuerunt, inuentum est etiam caelo non moto, si sola sidera mouerentur, fieri potuisse omnia, quae in ipsis siderum conuersionibus animaduersa atque conprehensa sunt.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.9.13-22","label":"2.9.13 to 2.9.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.13"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.11","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.11"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}